- ROSATUM
- ROSATUMapud Ael. Lamprid. in Heliogabalo, 19. Nam rosatum ab aliis acceptum, pinearum etiam attritione odor atius reddidit: an poculi, an potionis nomen? Sequitur certe, Denique haecgenera poculorum (namque et masticati quoque ac puleiati paulo ante meminit Lampridius) ante Heliogabalum non leguntur: ut inteligamus, nova genera potoriorum vasorum ab Heliogabalo fuisse excogitata, quae etiam odore oblectarent. Verum potius videntur his nominibus potionum genera diversa intelligi, e vino varie condito: sicut in Geta dixit Spartianus, c. 4. eum fuisse cupidum vini, varie conditi. Sequitur non longe, c. 21. Conditô piscinas et solia temperavit et rosatô atque absinthiatô. Etiam Capitolinus mastichati et rosati et absinthiati simul meminit in Gordianis, c. 19. Fuit vini cupidior, semper tamen undecumque conditi, nunc rosâ, nunc mastiche, nunc absinthiô, coeterisque rebus, quibus gula maxime delectatur. Latini Graecâ formatione dixissent, mastichiten vinum, rhoditen et absinthiten etc. Adhibebantur autem, ad alias species odoratas, quae in pila tritae rosato condiendo inserviebant, ab Heliogabalo, et pineae; quarum attritio Graecis προςεέντριψις est. Vide Casaubon. Not. ad loc. cit. Apud Anastasium vero in Leone III. Rosata vela, sunt rosis distincta et ornata.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.